- NIGELLUM
- NIGELLUMencaustum nigrum vel subnigrum, ex argento et plumbolconfectum, quô cavitas sculpturae repletur, ut describitur a Vasario in Vitis Pictorum c. 33. Italis Niello, Glossae veteres: Nigellum, μελανόν. Leo Ostiensis l. 2. c. ult. Laternam argenteam magnam librarum quinque cum nigello. Et l. 3. c. 5. Scrinium argenteum super altare cum nigello librarum novem ----- scutellam argenteam cum nigello etc. Et c. ult. Fumigatorium cum nigello. Anastassius in Silvestro Pontif. Scriptum ex literis puris nigellis. Hinc in Histor. Episcop. Autisiod. c. 20. Nigellatus, i. e. nigellô distinctus: Bacchonicam anacteam circulatam et nigellatam. Item, Scutella nigeliata, Rotella nigellata etc. Etiam Niellatus, in Testam. Leodebodi Abbatis, apud Helgaudum in Roberto R. Scutelias 2. minores Massilienses deauratas, quae habent in medio cruces niellatas. Quod idem forte cum Gallorum Noelle. Vide Car. du Fresne Glossar. Sed et Nigelli, in Charta Communiae Crespiacensis, A. C. 1223. monetae genus notant. Solidos nempe nigros, Gall. sols nerets, h. e. aereos: Moneta enim nigra, aerea est vel aere mixta, cui alba seu argentea opponitur. Martial. l. 1. Epigr. 100. v. 11.Ut convivia sumptuosiora,Toto quae semel apparas in anno,Nigrae sordibus explices monetae.Ubi aeream monetam intelligi censet Salmas. etc. apud Eundem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.